De le questioim de Boecio
(Rindirisòu da Studj liguri/Il dialetto nei primi secoli/Testi/7)
De le questioim de Boecio a cua de E. G. Parodi |
ms. Franzonian 56, 357a-386a, pubricæ inti "Studj Liguri" da l'E. G. Parodi inte l'Archivvio Glottologgico Italian, vol.14, 1898 notte do Parodi |
- Hic ostendit, Proffeta quomodo uenit ad consollando[m] ipsum in habitu pulcre mulieris.
- Boeciom sicud mirabilliter doctum hic laudat Proffeta, quod vidit ipsum, tantis scientiis innumerabillibus expertum et approbatum, grauari dolloribus et mente.
- Hic Boecius ostendit se conssollatum aduentu Prophetae, ipsi fideliter medicantis
- Hic ponit questiones Boecij et P., dicentes quod mallorum est bonos et sapientes per vim inffestare et eosdem sic possunt offendere sine caussa.
- Hic Boecius conqueritur de Deo per modum exclamacionis
- Hic ponit Propheta modum facillem tribuendi Boecio medicinam.
- Hic Propheta auffert omnem osscuritatem de mente B. et de corde suo.
- Incipit liber secondus, in quo ostendit mutabilitatem fortune et quod in rebus mondanis nequid esse beatitudo.
- Hic Propheta in perssona fortune disputat cum Boecio, ostendens eum non debere conqueri de fortuna, cum omnia temporallia sub fortuna laborent.
- Hic ostendit Proffeta Boecio[m] debere gaudere et no[n] de admissione rerum temporallium contristari.
- Hic asserit Propheta Boeciom esse fellicem per multas raciones, quarum prima est bonitas soceri, seconda uxoris castitas, tercia filiorum prudencia et honestas.
- Hic ostendit Propheta quod dona fortune faciunt hominem beatum, dicens quod fortune asperitas utillis est, et docet diuicias honores famam gloriam et potenciam non optandam.
- Hic Propheta vult ostendere dignitates et potencias non petendas, probans quod malle sint et comparacione mallorum, quibus ipse diuicie et potencie frequentissime sociantur.
- Hic uult Propheta ostendere gloriam huius mondi non esse petendam ...
- Hic probat Propheta gloriam huius mondi uanam esse e[t] nullo modo dexiderandam ...
- Incipit liber tercius, in quo ostendit quod ipse no[n] uadat in misseriam suo reatu et quod de amissione rerum temporallium no[n] dollendum est.
- Hic ostendit Propheta omnes homines naturaliter apetere summum bonum ...
- Hic probat Propheta quod in rebus mondanis nulla potest esse fellicitas, si diuicie et alia mondi dant conssollacionem corpori sed non sufficienciam mentis.
- Hic Propheta probat [dignitates] aliquam beatitudinem non largiri sed pocius aduersitatem illi, cuius perversitatem manifestant.
- Hic probat Propheta potenciam huius mondi nullam esse, et hoc per multas raciones infferius declaratas.
- Hic probat Propheta fama huius mondi ac gloria non esse petenda, cum ille fugiant sicut uentum.
- Hic probat Propheta uolluptates corporis alliquid non posse impendere beatitudinis complementum.
- Hic probat Propheta misseriam hominum multam esse, dum uident quod aliqua mondana in eodem statu non manent et ad querendum beatitudinem pugnitant.
- Hic probat Proffeta sicud ista temporalia beatitudinem non aducunt, monendo nos ut, dimissis mondanis, cor nostrum in cellestibus erigatur.
- Hic Propheta querit an sit Deus et ubi sit beatitudo. Quae ideo ostendit quid sit Deus sine beatitudo.
- Hic Propheta uult ostendere quid sit Deus siue beatitudo, dicens quod qui et quid est beatitudo est unum.
- Hic Propheta uult ad memoriam reducere quod Boecius sepeus dixit, se nescire sillicet quibus gubernacullis mondus regatur, et dicit quod mondus uere a Deo dignis gubernacullis gubernatur.
- Incipit liber quartus B., in quo principallis Prophete est B. conssollari, dicendo ei quod de sua misseria debeat conssollari, et etiam tractans ibidem de ocultis radiis diuine prouidencie et de ceteri[s] facti[s].
- B. superius mouet questionem, quod Deo regnante ipse uidet mallos dominare et potentes esse, honos autem deprimi et omni bona carere.
- Hic ostendit Propheta omnes iustos esse deos, et omnes mallos in bestias retorcueri, et quod illi uere in bestias rediguntur qui, dimissis bonis operibus et racione, nephandis negociis adhesserunt.
- Hic ostendit Propheta quod uita mallorum hominum magno tempore uiuenciom, infelicior est quam si cito mortuus [malus malitiae] vinculo solveretur.
- Hic ostendit Propheta cur malli[s] aliquando contingat bonum et e conuersso, et hoc facit reicere qua[m]dam questione[m] difficille[m] ad soluendum.
- Quia B. posuit questiones, sequitur pars in qua Propheta uult dictis questionibus respondere, et ostendere quare bonis aliquando continga[n]t malla et malli se(m)pe(r) prosperentur.
- Hic probat Propheta omnem fortunam tam aduerssam quam prosperam bonam esse et utillem uollentibus eam pacienti animo tollerare.
- Incipit liber quintus B., in quo disputa[t] de casu et fortuna, de[1] conueniencia et differencia inter liberum arbitrium et diuinam prouidenciam, interrogans etiam si aliquis sit casus, et si est quid sit, querendo etiam [si] verom sit liberom arbitriom, et si est quid sit.
- [...]
- Hic ponit Propheta quod Deus ab eterno no sollum omnia prouidit et facta hominum [c]ognossit, sed cumsequitur uoluntas hominum per liberi arbitrii facultatem; et ostendit quod nichil potest fallire diuina prouidencia. Amen.
- Hic Propheta soluit questiones sibi dictas, ostendens osschuritatem questionis euenire pro tanto, quod intelletus noster et racio nom possunt diuine prouidencie transsendere simplicitatem.